monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1 > ad Romanos, 13 > sectio 27 > sectio 2 > sectio 17 > bavPal.lat.1554.178 > B > csg458.21 > sectio 17 > sectio 3 > sectio 37 > sectio 14 > 1
Hrabanus Maurus, Martyrologium, CARMEN NUNCUPATORIUM. AD GRIMOLDUM ARCHICAPELLANUM. <<<     >>> FEBRUARIUS.

csg458.9  csg457.1  IANUARIUS. MANUSKRIPT-LINKS AUSBLENDEN APPARAT EINBLENDEN

1 KALEND. IANUARII. Octava Dominicae nativitatis est, qua videlicet die idem Dominus noster circumcisus est in carne, secundum legem Moysi, et nomen Iesus accepit, quod angelicum de eo oraculum ante conceptionem eius in utero vaticinabatur. Eodem die nativitas est Almachii martyris, qui iubente Alypio Urbis praefecto, cum diceret: 'Hodie octavae Dominicae dici sunt: cessate a superstitionibus idolorum, csg458.10 et sacrificiis pollutis;' a gladiatoribus hac de causa occisus est. Et eadem die Romae nativitas Martinae virginis et martyris, quae passa est sub Alexandro Caesare, pro fide Christi multis tormentorum generibus cruciata, et ad extremum gladio percussa, quae etiam idola et simulacra orando destruxit, et multos ad fidem Christi convertit. Alexander vero post obitum beatae virginis percussus est dolore cordis, et sicut rabidus canis carnes suas lacerans, pessimam vitam cum magno supplicio exspiravit. Item eadem die Romae passio Concordii presbyteri et martyris sub Antonino imperatore csg457.2 per Torquatum comitem perpetrata, qui nolens sacrificare idolis, capitalem sententiam subiit.
2 csg458.11 IV NON. In Antiochia Macharii abbatis. Romae Telesphori papae, qui constituit ut septem hebdomadibus ante Pascha ieiunium celebraretur, et Natali Domini nocte missa celebraretur. Nam omni tempore ante horae tertiae cursum nullus praesumeret missas celebrare, qua hora Dominus ascendit crucem; et ante sacrificium hymnus diceretur, hoc est, Gloria in excelsis Deo. Hic etiam martyrio coronatus est, qui sepultus est iuxta corpus beati Petri in Vaticano IV Non. Ianuarii.
3 III NON. Romae Anteros papa et martyr, qui duodecim annos rexit Ecclesiam, et martyrum gesta diligenter exquirens recondit in ecclesia, qui etiam martyrio coronatus. In coemiterio Calisti sepultus est via Appia. csg458.12 Parisiis civitate, depositio Genofevae virginis, quam sanctus Germanus eiusdem urbis episcopus in infantia Deo virginem consecravit. In Tomis civitate, nativitas Titi episcopi, qui sub Lucinio inter tirones comprehensus, cum nollet militare, caesus ad mortem carcere mancipatus, missus in cippo est, donec relatione esset responsum, dimersoque in mare, delato corpore eius csg457.3 in littore, a religiosissimis viris depositum est in villa Amandi religiosi viri, ubi fiunt curationes magnae.
4 II NON. Nativitas Theogenis martyris, qui sub Licinio Caesare per Telicentium tribunum passionem complevit in Hellesponto: primum inter quatuor columnas tensus fustibus caesus est; deinde in carcerem missus, ut ibi fame periret, sed Domini pietate invisibili csg458.13 cibo ibi per XL dies pastus, in laudibus Dei assidue manebat; ad ultimum vero in mare missus martyrizavit, quem Euricus, et Eustokhius, et Zozius, atque Germanus, tollentes de mari miserunt in loculum, et sepelierunt in foro Hellesponti. Eadem die passio Petri, qui et Balsami, martyris, sub Maximiniano imperatore, agente Severo praeside, qui cum nolentem sacrificare diis iussit suspendi, et ungulis lacerari, ad extremum vero gladio interfectus est, et in Aulona civitate sepultus. Eadem die passio Luciani presbyteri et martyris, qui missus a Roma praedicare verbum Dei, in Galliis martyrizavit sub Iuliano Caesare, in eisdem partibus occisus gladio, per csg457.4 cuius praedicationem multi conversi sunt ad fidem; ad cuius secsg458.14pulcrum multa ostenduntur miracula et sanitates fiunt plurimae.
5 NON. Hierosolymae depositio Simeonis prophetae, qui Dominum Iesum infantem suis ulnis portavit et benedixit. Et in Antiochia depositio Simeonis monachi, qui in columna stetit, et virtutes multas faciens ibi quievit in pace, et translatum est inde corpus eius in Antiochiam, per episcopum ipsius civitatis et populum Christianum, cum psalmis et hymnis, et cum multis lampadibus, et conditum est ibi in ecclesia maiore. Vigilia Epiphan.
6 VIII IDUUM. Epiphania Domini nostri Iesu Christi.
7 VII ID. Passio sanctae Faustae virginis, sub Maximiano imperatore, quae Evilasium primum palatii, tortorem suum, patientiae suae virtute convertit ad fidem, nec non et praefectum, cui iussum est eam csg458.15 torquere; quae suspensa ferramentis lacerabatur, postea bestiis tradita, a nulla earum contaminata est. Deinde clavis caput eius confixum est; postea in sartaginem ferventem pice csg457.5 missa, sed non laesa. Sicque cum Evilasio, et praefecto in tormentis constituta, reddidit spiritum: populi vero Christiani haec audientes sepelierunt corpora sanctorum.
8 VI ID. Augustoduno depositio Egemonii episcopi; et Mettis depositio sancti Patientis episcopi.
9 V ID. Nativitas Epistici, Iocundi, Secundi, Saturnini, Vitalis, Felicis, Rustici, Quinti, Etartaxis, Fortunati.
10 IV ID. Nativitas Pauli, primi anachoretae, cuius vitam beatus Hieronymus scripsit, qui a sexto decimo aetatis anno usque ad centesimum decimum tertium solus in eremo permansit. csg458.16 Sed a Domino per corvum pastus, tunica palmarum foliis contexta usus est, cuius inter apostolorum et prophetarum choros animam ad coelum ferri ab angelis Antonius vidit. Eodem die Romae in coemeterio Callisti natale Miltiadis episcopi et confessoris, qui constituit in Ecclesia a fidelibus nulla ratione in Dominicis diebus ieiunandum.
11 III ID. Eductio Domini de Aegypto, et nativitas sancti Salvii confessoris, in cuius natali sanctus Augustinus verbum fecit ad populum Carthagini.
12 II ID. In Achaia nativitas sanctorum Cyriaci, Moscentii et Saturi, civis Arabi, qui transiens ante templum cuiusdam idoli, insufflans csg457.6 cum signasset frontem corruit; tenentes eum ibidem observantes duxerunt ad ducem, et indicantes factum, decollatus est.
13 csg458.17 ID. IANUARII Octabas Theophamae, et in Pictavis depositio Hilarii episcopi et confessoris egregii, qui sub Constantio Augusto haeretico, propter fidem catholicam in Phrygiam in exsilium pulsus est. De quo inter alias virtutes refertur quod orando mortuum suscitaverit. Eodem die sancti Agricii episcopi, et in Antiochia Aegypti passio sanctorum Iuliani, et Basilissae coniugis suae; qui Iulianus temporibus Diocletiani et Maximini nobili prosapia oriundus fuit, philosophorumque disciplinis imbutus, catholicae fidei religiosus amator fuit. Quem cum parentes sui ad connubii iura persuasionibus validis attraxissent, respondisse fertur: 'Nec voluntatis est, nec aetatis, ut faciam quae hortamini.' Item cum perseverarent pertinaciter csg458.18 in precibus: 'Nec permittendi mihi est facultas, nec negandi potestas, quod hortamini. Dei mei potestati committo, et relinquo.' Unius tamen hebdomadis inducias a parentibus poposcit, ut nutum supernae csg457.7 maiestatis argumentis evidentibus experiretur; qua peracta, intercapedine somno sopitus, et sopore depressus, vidit Christum in horomate dixisse: 'Exsurge, ne timeas, nec suasiones verborum, nec voluntatem parentum horrescas. Accipies enim coniugem, quae te non polluendo a me separet, sed per te virgo perseveret;' et infra: 'multi iuvenes, et virgines per vestram doctrinam, vel vitam coelestis exercitus probabuntur,' et reliqua. Sicque factum est ut, opitulante Christo, in Antiochiae municipio monasteria plura construerent, ita ut sub Iuliani csg458.19 regimine decem millia monachorum conversarent. Sub Basilissae vero mille virgines Dei servitio mancipatae fierent. Postea autem idem Iulianus cum commilitonibus suis sub Marciano principe pro Christi nomine martyrizavit. Primum fustibus caesus, qui percussoris sui oculum evulsum restituit. Insuper et plus quam quingentas simulacrorum imagines ad solum diruit: post haec in carcerem tenebrosum trusus cum praesidis filio Hircicallo iuvene nuper ad fidem converso, ubi csg457.8 damnatorum corpora putrefiebant; sed mira gratia Christi fetidus odor in ambrosiae dulcedinem versus cum luce limpida sanctos martyres laetificabat. Dehinc, rogante praeside, defuncti cadaver nondum humati a morte suscitavit; sed tortoris non cessante vesania, imperatorum decreto in circi spectaculo sancti martyres terdenis csg458.20 cuparum gremiis includuntur, quae intrinsecus atrae picis massa et bituminis fomite, sulphurisque fetore farciuntur, sarmentis cum igne suppositis, in tantum, ut flamma triginta cubitis in altum se porrigeret; sed inde illaesi egredientes, rursus digitis manuum et pedum licinus ardens olei liquore perfusus aptatur; sed hoc conamine delusus exin bestiis ad devorandum proponuntur, quibus sacra membra lacerare non audentibus, ad extremum gladiis trucidantur; ad quorum tumulum mox decem leprosi curantur, probantes qualis sit martyrum gloria.
14 XVIII KAL. FEBRUARII. In Campania natale Felicis presbyteri et confessoris, de quo inter alia csg457.9 scribit Paulinus episcopus: qui cum a persecutoribus in carcerem mitteretur, et cochleis ac testulis vinctus superpositus iaceret, per noctem csg458.21 ab angelo solutus atque eductus sit. Eadem die natalis est Felicis, germani ipsius, quem Dracus Urbis praefectus idolis immolare coegit, et fustibus cecidit, atque in exsilium deportare iussit, ubi et quadratos lapides caederet, sed per virtutem Dei plures ibi convertit ad fidem, hoc est, Probum tribunum et eos qui secum erant. Deinde idolum Apollinis destruxit; in quo loco fideles postea templum Deo construxerunt. Post XII vero annos ipsa die Dominica confectis mysteriis perrexit ad Dominum Iesum Christum. In Spoletana civitate natale Pontiani martyris, qui passus est temporibus Antonini imperatoris, sub Fabiano iudice; qui cum nollet idolis sacrificare, iussit eum virgis caedi crudelissime; deinde nudis pedibus super carbones ardentes ambulare, postea duo leones immissi sunt ut eum devorarent, sed csg458.22 in nullo laesus est ab eis: hoc videns iudex iussit liquefieri plumbum, csg457.10 et perfundi in dorsum eius, sed cum hoc nihil eum laesisset, capite truncatus est.
15 XVIII KAL. In Palaestina depositio Abacuc prophetae, cuius reliquiae simul cum reliquiis Michaeae prophetae, temporibus Arcadii et Honorii Augustorum, Domino revelante, proditae sunt.
16 XVII KAL. Nativitas S. Marcelli papae, qui, iubente Maximiano imperatore, primo fustibus caesus, et a facie eius quem corripiebat, expulsus est. Deinde audiens quod domum beatae Lucinae, quam proscriptione damnaverat, eo quod de facultatibus suis Christianis donaverit, ecclesiam faceret atque in ea missas celebraret, in media civitate iussit in eadem ecclesia plancas sterni ad animalia catabuli publici, csg458.23 et eumdem episcopum ad servitium animalium deputavit cum custodia publica, ubi etiam post multos annos serviendo indutus amictu cilicino defunctus est, et conditus aromatibus a Ioanne presbytero et B. Lucina, sepultus est in coemeterio Priscillae. Arelato depositio sancti Honorati episcopi csg457.11 et confessoris, cuius inter caetera miracula fertur quod draconem de Hilarina insula orando fugaverit, et monasterium ibi fundaverit. In pago vero Mandinse, in Perona monasterio, depositio sancti Fursei confessoris, qui in Hibernia natus et nutritus, patriam parentesque relinquens, sacrae Scripturae studiis aliquot vacabat annis; unde monasterium in quodam construxit loco; sed dum patriam parentesque visitare properabat, ut inter illos sacri verbi semina spiritualibus seminaret eloquiis, csg458.24 quadam die corporis aegrotantis molestia corripitur, ac post subito in exstasi raptus, iacuit quasi exanimis a vespertina hora usque ad galli cantum; sed dum ad se rediret, agnovit angelicam esse visionem, et sumpto corpore ac sanguine Christi, iacuit infirmus ipso die et altera; tertia vero nocte iterum ab angelis sublatus mirabiles vidit visiones, sicut liber Vitae ipsius testatur. Sed postquam ad se rediit, duodecim annos in praedicatione verbi Dei, et miraculorum clacsg457.13rescebat signis: novissime vero in Gallia monasteriis constructis, ipse bonis auctus meritis inde migravit ad Christum. Corpus vero eius ab Ercanwaldo duce et caeteris fidelibus in Perona monasterio in ecclesia S. Petri apostoli et caeterorum apostolorum iuxta altare honorifice conditum est. In monasterio quoque Fuldae dedicatio ecclesiae sancti Michaelis in coemeterio fratrum.
17 csg458.25 XVI KAL. In Aegypto Thebaida depositio Antonii monachi, cuius vita virtutibus plena et miracula quae fecit, scriptis et fama pene in universo orbe praedicantur. Obiit autem in pace sub imperatore Constantino, anno aetatis suae centesimo quinto, et sepultus in eremo a discipulis suis, sicut ipse vivens praeceperat, occultatus est: post multa autem annorum curricula, hoc est Iustiniani imperatoris temporibus, qui fuit Iustini ex sorore nepos, corpus eius divina revelatione repertum Alexandriam defertur, et in ecclesia Baptistae Ioannis humatur. Bituricsg457.14cis depositio S. Sulpitii, episcopi et confessoris. Apud Lingonas autem nativitas geminorum Speusippi, Elasippi et Melasippi, qui cum essent viginti quinque annorum, cum avia sua Leonilla et Ianilla, et Neone martyrio coronati sunt, tempore Aureliani imperatoris. csg458.26 Gemini quidem in una arbore suspensi ligatis manibus sursum, pedibus vero deorsum, ita extenti, ut putarentur pene ab ipsa membrorum compage separari, et post haec in ignem praecipitati, nec tamen flammis laesi, inter verba orationum simul migrabant ad Dominum. Ianilla, haec videns, confessa est se etiam Christianam, et mox comprehensa a turbis, a capillis suspensa, ac multis afflicta suppliciis, cum Christum negare noluisset, cum Leonilla simul est gladio perempta. Neon vero exceptor gestorum, et ipse Christi nomen confessus martyrio coronatus est. Docuit autem et baptizavit geminos hos Benignus presbyter, quem misit ab Oriente beatus Polycarpus, Ioannis apostoli auditor, in Galliam, cum Mandochio compresbytero, in Tyrso diacono. Sepulti sunt autem iidem gemini in secundo millicsg457.15acsg458.27rio ab urbe Lingonas.
18 XV KAL. Dedicatio S. Petri apostoli, qui primo Romae sedit. Cum autem idem princeps apostolorum in Hierosolymis et in Caesarea, atque in caeteris civitatibus Iudaeorum, Evangelium primum praedicasset, ad praedicandum postea gentibus missus Antiochiam venit, ibique Ecclesiam Christi fundavit. Inde quoque pergens Romam venit, secundo Claudii Caesaris anno, ibique Evangelium instantissime praedicans, viginti et quinque annis eiusdem urbis episcopus perseveravit. Eodem die natale S. Priscae martyris.
19 XIV KAL. Hierosolyma natale Marthae et Mariae, sororum Lazari.
20 XIII KAL. Romae Fabiani episcopi, qui cum XXV annis Ecclesiae praeesset, passus est martyrium tempore Decii, et in coemetecsg458.28rio Callixti sepultus. Hic regiones divisit diaconibus, et fecit ut septem diacones septem notariis imminerent, ut gesta martyrum in integrum colligerent, et multas fabricas per coemeteria fieri praecepit. Eodem die nativitas sancti Sebastiani de Mediolano, qui in tantum csg457.16 charus erat imperatoribus Diocletiano et Maximiano, ut principatum ei primae cohortis traderent, quem Diocletianus, ubi Christianum cognovit nec a fide posse revocari, iussit ligari in medio campo quasi signum ad sagittam, et sagittari a militibus: qui cum, sagittis plenus, quasi ericius staret, putantes eum mortuum, abierunt. Nocte autem veniens quaedam mulier, nomine Herene, tollere corpus, invenit eum viventem, et adduxit in domum suam, et curam eius egit: qui ubi convaluit, multos in fide confortavit. Nec csg458.29 mora ipsis imperatoribus apparens, hos, prout digni erant, corripuit; tunc iussit eum Diocletianus in hippodromo palatii duci, et fatigari, donec deficeret; quem mortuum in cloacam maximam miserunt; sed ille apparuit in somnis sanctae matronae Lucinae, dicens: 'Iuxta circum invenies corpus meum pendens in unco. Hoc sordes non tetigerunt, et dum levaveris, perduces ad Catacumbas, et sepelies me in crypta iuxta vestigia apostolorum;' quod ipsa noctu csg457.17 veniens totum ita complevit. Eodem die nativitas sanctorum Marii et Marthae, cum filiis suis Audifax et Ambacum, nobilium de Perside, qui ad adorationem venerant Romam, tempore Claudii principis, e quibus post toleratos fustes, equuleum, ignes, ungues, manuum pensionem, Martha in nympha csg458.30 necata, caeteri vero decollati sunt.
21 XII KAL. Romae nativitas sanctae Agnae, quae sub praefecto Urbis Symphronio ignibus iniecta, sed his per orationem eius exstinctis, gladio percussa est. Et in Hispanis civitate Taracona nativitas sancti Fructuosi, episcopi et martyris, qui scripsit Regulam monachorum. Passio sancti Patrocli martyris.
22 XI KAL. In Hispaniis civitate Valentia, passio S. Valerii episcopi, et Vincentii diaconi et martyris, qui passi sunt sub Daciano praeside. Vincentius enim dum Christi nomen publice profiteretur, a Daciano iussus est in equuleum extendi, ibique diutissime torqueri: hinc ad patibulum raptus, imo ex equuleo depositus tortores suos ipse praecurrens moras carnificis arguit: torquecsg457.18tur ibi sanctus Dei martyr, tunditur, flagellatur, exuritur, et distentis csg458.31 membris crescit ad poenam. Imprimuntur ardentes pectori laminae, et liquefacto inter ipsas candentes ferri acies liquore guttarum stridens flamma respergitur, vulnera vulneribus imprimuntur, tormenta tormentis desaeviunt, sales ignibus sparsi crepitantibus minutis per membra dissiliunt, et iam non ad artus, sed ad ipsa viscera suppliciorum tela iaciuntur. Post haec in locum obscurissimum ac fragmentis testularum expersum truditur, sed ibi lucis amoenitate et quietis per angelicum ministerium potitus est: inde quoque, iubente praeside, in lectolo asportatus, ad Dominum cum palma martyrii migravit. Postea corpus eius in mare mitti praecipitur, sed immissum celerius post fluctus, Deo volente, ad littus reducitur, quod religiosa quaedam vidua nomine Ionica sepulturae primum tradidit, csg458.32 Christo triumphum eius miraculis probante. Eodem die ad Aquas Salvias nativitas sancti Anastasii mocsg457.19nachi et martyris de Perside, qui post plurima tormenta, carceris, verborum et vinculorum, quae in Caesarea Palaestinae perpessus fuerat, a Persis postremo in Perside multa poena affectus, atque ad ultimum decollatus est. A rege eorum Chosdroe.
23 X KAL. Romae nativitas sanctae Emerentianae, virginis Christi et martyris, quae erat collactanea sanctae Agnae, et dum oraret ad sepulcrum eius, ac simul orantes a gentilium laesione defenderet, lapidata est ab eis. Eodem die passio celebratur sanctorum martyrum Macharii et Eugenii, qui sub Iuliano iudice multa tormenta passi sunt, hoc est, craticulam incendii, in qua pix atque oleum superfusa sunt, sed non eos ignis laesit; deinde viperis serpentibus traditi sunt, sed nullo modo ab csg458.33 illis sunt laesi; postea draconem ingentem orationibus exstinxerunt, ad extremum vero martyrio coronati sunt.
24 IX KAL. Nativitas sancti Timothei apostoli, et in Antiochia sancti Babylae episcopi et trium parvulorum Urbani, Prilidani, et Eucsg457.20polini, qui passus est pro nomine Christi sub Numeriano imperatore, ipse et pueri eius secum, post alia tormenta capitalem sententiam ferentes.
25 VIII KAL. Romae translatio Pauli apostoli, et conversio in Damasco. Nativitas sancti Gregorii Theologi, et nativitas Proiecti martyris.
26 VII KAL. Sancti Polycarpi, episcopi Smyrnae, qui sub Marco Antonino, et Lucio Aurelio Commodo, sedente Smyrnae proconsule, coniurante in eum omni populo, igni traditus est. Bethlehem civitate, sanctae Paulae, cuius precationibus annuens beatus Hieronymus plura confecit opuscula.
27 csg458.34 VI KAL. In Africa nativitas Dati, Iuliani Vincentiae, et aliorum triginta duorum, et nativitas sancti Sulpitii, episcopi et confessoris.
28 V KAL. Romae sanctae Agnetis virginis geminum, hoc est, de nativitate. Obiit Carolus.
29 IV KAL. Romae nativitas Papiae et Mauri militum tempore Diocletiani, qui videntes constantiam Saturnini et Sisinnii martyrum, conversi sunt ad fidem statimque iussum est a Laodicio praefecto Urbis ut os csg457.21 eorum, quo Christum confitebantur, cum lapidibus contunderetur, et retruderentur in carcerem ubi baptizati erant a beato papa Marcello; quos post dies undecim iussit sterni in terra, et fustibus caedi, donec exspirarent. Quorum corpora colligens noctu Ioannes presbyter sepelivit via Numentana ad nymphas beati Petri, ubi csg458.35 baptizabantur. Scriptum in gestis beati papae Marcelli. Treviris, depositio beati Valerii episcopi.
30 III KAL. Malbodio monasterio nativitas Aldegundae virginis, quae temporibus Dagoberti regis Francorum ex nobili genere progenita, virginitatis propositum elegit. In quo et permansit, saepiusque illi angelica visio revelata fuit, exhortans eam ut in proposito permaneret: novissime vero cum magna claritate coelestis luminis ad vitam migravit aeternam.
31 II KAL. In Alexandria nativitas Tarsici, Zotici et Amminoni. In Africa Victoris Publii, Saturnini.



Hrabanus Maurus, Martyrologium, CARMEN NUNCUPATORIUM. AD GRIMOLDUM ARCHICAPELLANUM. <<<     >>> FEBRUARIUS.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1 > ad Romanos, 13 > sectio 27 > sectio 2 > sectio 17 > bavPal.lat.1554.178 > B > csg458.21 > sectio 17 > sectio 3 > sectio 37 > sectio 14 > 1

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik